Nova Vulgata11Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium. 2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores
1rerum argumentum non parentum
Nova VulgataIn hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
2consecuti sunt senes
Nova Vulgata Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
3visibilia fierent
Nova Vulgata Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
4Fide plurimam hostiam
Nova Vulgata Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.
5testimonium habebat placuisse Deo
Nova Vulgata11,6Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
Nova Vulgata Fide Noe responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.
7metuens aptavit arcam | et iustitiae quae per fidem est
Nova Vulgata Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret.
8Fide qui vocatur Abraham
Nova Vulgata Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;
9Fide moratus est in terra repromissionis | coheredibus repromissionis
Nova Vulgata11,10exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
Nova Vulgata 11,11Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
Nova Vulgatapropter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine et sicut arena, quae est ad oram maris innumerabilis.
12et haec emortuo | in multitudinem
Nova Vulgata Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;
13non acceptis repromissionibus
Nova Vulgata11,14qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
Nova VulgataEt siquidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi;
15de qua exierunt
Nova Vulgata11,16nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
Nova Vulgata Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,
17offerebat qui | repromissiones
Nova Vulgataad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,
18dictum est quia
Nova Vulgataarbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.
19arbitrans quia | et in parabola accepit
Nova Vulgata 11,20Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
Nova Vulgata Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.
21et adoravit fastigium virgae eius
Nova Vulgata 11,22Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.
Nova Vulgata Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
23elegantem infantem
Nova Vulgata Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,
24negavit se esse
Nova Vulgatamagis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,
25quam temporalis
Nova Vulgatamaiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.
26thesauro Aegyptiorum
Nova Vulgata 11,27Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
Nova Vulgata Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.
28primitiva tangeret eos
Nova Vulgata 11,29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.
Nova Vulgata Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
30dierum septem
Nova Vulgata Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
31cum incredulis, excipiens
Nova Vulgata Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,
32et Samuel et prophetis
Nova Vulgata11,33qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
Nova Vulgata11,34exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;
Nova Vulgata11,35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;
Nova Vulgataalii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;
36et verbera experti insuper et vincula et carceres
Nova Vulgatalapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
37secti sunt, temptati sunt, in occisione
Nova Vulgata11,38quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae.
Nova Vulgata Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,
39et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
Nova Vulgata11,40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.