Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 7

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

7 1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,
cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,
2 cui decimas
3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes
hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
6 cuius autem generatio | decimas sumpsit Abraham | et hunc qui
7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

Et hic quidem decimas morientes homines sumunt, ibi autem testimonium accipiens quia vivit.
8 morientes homines accipiunt | ibi autem contestatus quia vivit
9Et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est,
10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

11Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
12Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.
De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit;
13 in quo enim | de alia tribu est de qua nullus altario
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
14 in qua tribu nihil

15Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,
16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis,
testimonium enim accipit:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos

18Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
19nihil enim ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

Et quantum non est sine iure iurando, illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,
20 Et quantum est non sine | alii quidem
hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum:
Iuravit Dominus et non paenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum ”,
21 dixit | et non paenitebit: Tu

in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
22 in tantum melioris

Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;
23 Et alii quidem |prohiberentur
hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium,
24 eo quod maneat | sempiternum habet sacerdotium
unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
25 in perpetuo potest

Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus,
26 Talis enim decebat
qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel emetipsum offerendo.
27 cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes | semel se offerendo
Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes, sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
28 constituit sacerdotes | qui post legem est filium in aeternum perfectum

Note al testo

2 cui decimas
5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes
6 cuius autem generatio | decimas sumpsit Abraham | et hunc qui
8 morientes homines accipiunt | ibi autem contestatus quia vivit
13 in quo enim | de alia tribu est de qua nullus altario
14 in qua tribu nihil
17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos
20 Et quantum est non sine | alii quidem
21 dixit | et non paenitebit: Tu
22 in tantum melioris
23 Et alii quidem |prohiberentur
24 eo quod maneat | sempiternum habet sacerdotium
25 in perpetuo potest
26 Talis enim decebat
27 cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes | semel se offerendo
28 constituit sacerdotes | qui post legem est filium in aeternum perfectum