Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 17

Evangelium Secundum Ioannem

17 Haec locutus est Iesus; et sublevatis oculis suis in caelum dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
1 et sublevatis oculis in caelum
2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
3Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
4Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
5 claritatem quam habui

6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
7Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt,
8quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt,
et mea omnia tua sunt et tua mea; et clarificatus sum in eis.
10 et tua mea sunt
Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
      Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.
11 quos dedisti mihi | sicut et nos
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
12 quos dedisti mihi custodivi
13Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
14 sicut et ego

15Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
16 sicut et ego
17Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
18Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
19et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,
21ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti.
22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;
ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum: ut cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
23 et cognoscat

Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
24 quos dedisti

25Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi et hi cognoverunt quia tu me misisti,
26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.

Note al testo

1 et sublevatis oculis in caelum
5 claritatem quam habui
10 et tua mea sunt
11 quos dedisti mihi | sicut et nos
12 quos dedisti mihi custodivi
14 sicut et ego
16 sicut et ego
23 et cognoscat
24 quos dedisti