Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 4

Evangelium Secundum Ioannem

4 1Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes
— quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius —
2 quamquam Iesus non baptizaret
3reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.
4Oportebat autem eum transire per Samariam.
5Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;
6erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”;
8discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
10Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”.
11Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?
12Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”.
13Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;
14qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.
15Dicit ad eum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ”.
Dicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”.
16 Dicit ei Iesus
Respondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Bene dixisti: “Non habeo virum”;
17 et dixit: non habeo | bene dixisti quia
18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”.
19Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”.
20 quia Hierosolymis
Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
21 Mulier, crede mihi quia veniet hora
22Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.
23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
24Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.
Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus —; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”.
25 cum ergo venerit ille
26Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”.

27Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”.
28Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:
29Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”.
30Exierunt de civitate et veniebant ad eum.

31Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”.
32Ille autem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”.
33Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare? ”.
Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.
34 misit me ut perficiam opus eius
Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt ad messem! Iam
35 dicitis quod | albae sunt iam ad messem
36qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.
In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.
37 quia alius est
38Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ”.

Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”.
39 testimonium perhibentis quia
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.
40 ut ibi maneret
41Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;
et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.
42 dicebant quia iam non

Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;
43 exiit inde et abiit
44ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.

Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;
46 quidam regulus
hic cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.
47 quia Iesus adveniret | rogabat eum
Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”.
48 non creditis
Dicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”.
49 regulus | moriatur filius meus
50Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.
51 servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”.
52 et dixerunt ei heri
53Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et credidit ipse et domus eius tota.
54Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

Note al testo

2 quamquam Iesus non baptizaret
16 Dicit ei Iesus
17 et dixit: non habeo | bene dixisti quia
20 quia Hierosolymis
21 Mulier, crede mihi quia veniet hora
25 cum ergo venerit ille
34 misit me ut perficiam opus eius
35 dicitis quod | albae sunt iam ad messem
37 quia alius est
39 testimonium perhibentis quia
40 ut ibi maneret
42 dicebant quia iam non
43 exiit inde et abiit
46 quidam regulus
47 quia Iesus adveniret | rogabat eum
48 non creditis
49 regulus | moriatur filius meus
51 servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
52 et dixerunt ei heri