Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 19

Evangelium Secundum Lucam

19 1Et ingressus perambulabat Iericho.
2Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.
3Et quaerebat videre Iesum quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
4Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “ Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ”.
5 Iesus vidit illum et dixit | quia hodie
6Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Ad hominem peccatorem divertit! ”.
7 dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset
8Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “ Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ”.
Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;
9 Ait Iesus ad eum quia
10venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.

Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
11 Haec illis audientibus | et quia existimarent
12Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.
Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”.
13 decem mnas
14Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”.
Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.
15 et iussit vocari servos illos | ut sciret quantum quisque negotiatus esset
Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”.
16 mna tua decem mnas
Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”.
17 eris potestatem habens
Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”.
18 Domine, mna tua fecit quinque mnas
19Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”.
Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;
20 Ecce mna tua
timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”.
21 austeris es
Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?
22 austeris homo
23Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”.
Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”.
24 Ab illo mnam | qui decem mnas habet
Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”.
25 Domine, decem mnas habet
Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.
26 Dico autem vobis quia | auferetur ab eo
27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”.

28Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”.

Et factum est cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos
29 misit duos discipulos suos
30dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite.
Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet” ”.
31 sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis.
32 sicut dixit illis stantem pullum
33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “ Quid solvitis pullum? ”.
At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”.
34 At illi dixerunt quia
35Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus
37 omnes turbae discentium
38dicentes:
Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!
Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”.

39Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpa discipulos tuos! ”.
Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”.
40 Quibus ipse dixit: Dico vobis quia

41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam
dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
42 Quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua
Quia venient dies in te,  et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique
43 circumdabunt te
et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.
44 ad terram | et filios qui

Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes
45 eicere vendentes in illo et ementes
dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.
46 quia domus mea domus orationis est

47Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.
48 quid facerent illi

Note al testo

5 Iesus vidit illum et dixit | quia hodie
7 dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset
9 Ait Iesus ad eum quia
11 Haec illis audientibus | et quia existimarent
13 decem mnas
15 et iussit vocari servos illos | ut sciret quantum quisque negotiatus esset
16 mna tua decem mnas
17 eris potestatem habens
18 Domine, mna tua fecit quinque mnas
20 Ecce mna tua
21 austeris es
22 austeris homo
24 Ab illo mnam | qui decem mnas habet
25 Domine, decem mnas habet
26 Dico autem vobis quia | auferetur ab eo
29 misit duos discipulos suos
31 sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
32 sicut dixit illis stantem pullum
34 At illi dixerunt quia
37 omnes turbae discentium
40 Quibus ipse dixit: Dico vobis quia
42 Quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua
43 circumdabunt te
44 ad terram | et filios qui
45 eicere vendentes in illo et ementes
46 quia domus mea domus orationis est
48 quid facerent illi