Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 4

Evangelium Secundum Lucam

4 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto
1 in desertum
2diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.
3Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”.
Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”.
4 quia non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo Dei
Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis;
5 Et duxit illum diabolus
et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam:
6 et ait ei: Tibi dabo | mihi tradita sunt | do illa
tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”.
7 erunt tua omnia
8Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.
Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
9 Et duxit illum
Scriptum est enim:
Angelis suis mandabit de te,
ut conservent te”
10 quod angelis

et: “In manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”.
11 et quia in manibus

12Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”. 
13Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

14Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.
15Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.

16Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.
17Et traditus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:

Spiritus Domini super me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum,
dimittere confractos in remissione,
18 in remissionem

praedicare annum Domini acceptum ”.
19 annum Domini acceptum et diem retributionis

20Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”.
21 dicere ad illos quia
22Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”.
23Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”.
Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.
24 dico vobis quia
In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;
25 In veritate dico vobis
26et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam.
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”.
27 Neman Syrus

28Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
29et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
30Ipse autem transiens per medium illorum ibat.

Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis,
31 ibique docebat illos
32et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna:
33 habens daemonium immundum
“ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”.
34 dicens: Sine
35Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit.
36Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”.
37Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.
38 tenebatur magnis febribus
39Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.

40Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.
Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
41 exiebant | et dicentia quia
42Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.
Quibus ille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ”.
43 ille ait quia
Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.
44 in synagogis Galilaeae

Note al testo

1 in desertum
4 quia non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo Dei
5 Et duxit illum diabolus
6 et ait ei: Tibi dabo | mihi tradita sunt | do illa
7 erunt tua omnia
9 Et duxit illum
10 quod angelis
11 et quia in manibus
18 in remissionem
19 annum Domini acceptum et diem retributionis
21 dicere ad illos quia
24 dico vobis quia
25 In veritate dico vobis
27 Neman Syrus
31 ibique docebat illos
33 habens daemonium immundum
34 dicens: Sine
38 tenebatur magnis febribus
41 exiebant | et dicentia quia
43 ille ait quia
44 in synagogis Galilaeae