Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 15

Evangelium Secundum Marcum

15 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
1 et universo concilio 
10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
2Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”.
3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ”.
4 interrogavit eum
5Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
6 quemcumque petissent
Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
7 Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus
8Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.
9Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.
11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ”.
12 ait illis
13At illi iterum clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.
Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.
14 magis clamabant
15Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.
16 in atrium praetorii
17Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam,
18et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”,
19et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.
20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum. 

Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
21 Et angariaverunt
Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
22 et non accepit
Et dabant ei myrrhatum vinum, ille autem non accepit.
23 dabant ei bibere myrrhatum vinum

Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis quis quid tolleret.
24 crucifigentes eum diviserunt

25Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
26Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.
27Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius.
 
28 Et adimpleta est scriptura quae dicit: et cum iniquis reputatus est (cfr. Lc 22, 37)

29Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
30salvum fac temetipsum descendens de cruce! ”.
31Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
32 Et qui cum eo

33Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.
34 exclamavit voce magna dicens
35Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “ Ecce, Eliam vocat ”.
36Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”.
37Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.

38Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.

39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”.

Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
40 Ioseph mater
quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
41 et cum esset in Galilaea

42Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
43venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset,
44 Pilatus autem mirabatur
45et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.

Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
46 Ioseph autem
Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.
47 Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur 

Note al testo

1 et universo concilio 
4 interrogavit eum
6 quemcumque petissent
7 Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus
12 ait illis
14 magis clamabant
16 in atrium praetorii
21 Et angariaverunt
22 et non accepit
23 dabant ei bibere myrrhatum vinum
24 crucifigentes eum diviserunt
28 Et adimpleta est scriptura quae dicit: et cum iniquis reputatus est (cfr. Lc 22, 37)
32 Et qui cum eo
34 exclamavit voce magna dicens
40 Ioseph mater
41 et cum esset in Galilaea
44 Pilatus autem mirabatur
46 Ioseph autem
47 Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur