Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 24

Evangelium Secundum Matthaeum

24 1Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
ipse autem respondens dixit eis: “ Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ”.
2 Videtis haec omnia? | qui non destruatur
3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”.

4Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
5Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent.
Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.
6 oportet enim haec fieri
Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
7 et erunt pestilentiae et fames et terrae motus
8haec autem omnia initia sunt dolorum.
9Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
11et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
12 quoniam abundabit
13qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
14Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.

15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
16tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
17 et qui in tecto
et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
18 tollere tunicam suam
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
19 praegnatibus

20Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
Tunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere.
23 aut illic
24Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
25Ecce praedixi vobis.
26Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere:
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
27 in occidente ita erit et adventus
28Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.

29Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
30 cum virtute multa et maiestate
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
31 cum tuba et voce magna

32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
33Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
34Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
35Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.

De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
36 neque angeli caelorum nisi Pater solus
Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus
38Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
39et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
40 unus assumetur et unus relinquetur
duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
41 una assumetur et una relinquetur

Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
42 nescitis qua hora
43Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. 
44 Ideoque et vos
Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
45 quem constituit dominus suus
46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
47Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire",
49et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
50 et hora qua ignorat
51et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.

Note al testo

2 Videtis haec omnia? | qui non destruatur
6 oportet enim haec fieri
7 et erunt pestilentiae et fames et terrae motus
12 quoniam abundabit
17 et qui in tecto
18 tollere tunicam suam
19 praegnatibus
23 aut illic
27 in occidente ita erit et adventus
30 cum virtute multa et maiestate
31 cum tuba et voce magna
36 neque angeli caelorum nisi Pater solus
37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus
40 unus assumetur et unus relinquetur
41 una assumetur et una relinquetur
42 nescitis qua hora
44 Ideoque et vos
45 quem constituit dominus suus
50 et hora qua ignorat