Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esdrae - 5

Esdrae

5 Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo prophetaverunt ad Iudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super eos.
1 Propheta (post Aggaeus) - Omittitur cum Esd A 6,1
2Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos.
3In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: «Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?
4Quae sunt nomina hominum auctorum aedificationis illius?».
5Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur.


6Exemplar epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem.


7Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat:

    «Dario regi pax omnis.

8Notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur in parietibus; opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum.
9Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?”.
10Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.


11Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: “Nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat.
12Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem.


13Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei haec aedificaretur.
14Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit,
15dixitque ei: 'Haec vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo'.
16Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum completum est”.


17Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis, quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut aedificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos».

Note al testo

1 Propheta (post Aggaeus) - Omittitur cum Esd A 6,1