Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 9

Ezechielis

9 1Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: «Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua».
2Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum.
3Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.
4Et dixit Dominus ad eum: «Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius».
5Et illis dixit, audiente me: «Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini:
6senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite». Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
7Et dixit ad eos: «Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini». Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate.

8Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: «Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem?».
9Et dixit ad me: «Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”;
10igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam».
11Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: «Feci, sicut praecepisti mihi».