Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 3

Ieremiae

3 Si dimiserit vir uxorem suam,
et recedens ab eo
duxerit virum alterum,
numquid revertetur ad eam ultra?
Numquid non polluta
et contaminata est terra illa?
Tu autem fornicata es cum amatoribus multis
et reverteris ad me?,
dicit Dominus.
1 TM incipit cum lē’mōr ( = dicens), quod omittendum videtur (cfr. Gr et Syr)

2Leva oculos tuos ad colles et vide,
ubi non prostrata sis.
In viis sedebas exspectans eos
quasi Arabs in solitudine;
et polluisti terram
in fornicationibus tuis et in malitia tua.

3Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum,
et serotinus imber non fuit.
Frons mulieris meretricis facta est tibi;
noluisti erubescere.

4Nonne amodo vocas me: “Pater meus,
dux adulescentiae meae tu es!

5Numquid irascetur in perpetuum
aut perseverabit in finem?”.
Ecce locuta es
et fecisti mala et praevaluisti».

6Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: «Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi.
7Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda;

et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa;
8 Et vidit – Lege cum Syr et nonnullis mss Graecis wattēreh; TM «et vidi»
9et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno. 
10Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio», ait Dominus.

11Et dixit Dominus ad me: «Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae.
12Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices:
Revertere, aversatrix Israel,
ait Dominus,
et non avertam faciem meam a vobis,
quia pius ego sum,
dicit Dominus,
et non irascar in perpetuum.

13Verumtamen scito iniquitatem tuam,
quia in Dominum Deum tuum praevaricata es
et dispersisti vias tuas alienis
sub omni ligno frondoso;
et vocem meam non audistis,
ait Dominus.

14Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion; 
15et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. 
16Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.
17In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi.
18In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris.

Ego autem dixi:
Quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram desiderabilem,
hereditatem praeclarissimam inter gentes?
Et dixi: Patrem vocabitis me
et post me ingredi non cessabitis.
19 Vocabitis ... cessabitis – Lege cum ketib, Gr et Syr tiqre’û ... tāšûbû; qere «vocabis, cessabis» (cfr. Vg)

Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum,
sic contempsistis me, domus Israel»,
dicit Dominus.
20 Sed, quomodo contemnit – Lege cum Gr et Vg ’ak kibegōd; TM «profecto (vel “tamen”) contemnit»

21Vox in collibus audita est,
ploratus et supplicatio filiorum Israel,
quoniam iniquam fecerunt viam suam,
obliti sunt Domini Dei sui.

22«Convertimini, filii, qui aversi estis a me,
et sanabo aversiones vestras».
«Ecce nos venimus ad te;
tu enim es Dominus Deus noster.

Vere mendaces erant colles
et tumultus montium;
vere in Domino Deo nostro
salus Israel.
23 Colles et tumultus – Lege cum Syr, Gr et Vg haggeôt wahămôn; TM «ex collibus, tumultus»

24Confusio comedit laborem patrum nostrorum
ab adulescentia nostra,
greges eorum et armenta eorum,
filios eorum et filias eorum.

25Dormiemus in confusione nostra,
et operiet nos ignominia nostra,
quoniam Domino Deo nostro peccavimus
nos et patres nostri
ab adulescentia nostra usque ad hanc diem
et non audivimus vocem Domini Dei nostri».

Note al testo

1 TM incipit cum lē’mōr ( = dicens), quod omittendum videtur (cfr. Gr et Syr)
8 Et vidit – Lege cum Syr et nonnullis mss Graecis wattēreh; TM «et vidi»
19 Vocabitis ... cessabitis – Lege cum ketib, Gr et Syr tiqre’û ... tāšûbû; qere «vocabis, cessabis» (cfr. Vg)
20 Sed, quomodo contemnit – Lege cum Gr et Vg ’ak kibegōd; TM «profecto (vel “tamen”) contemnit»
23 Colles et tumultus – Lege cum Syr, Gr et Vg haggeôt wahămôn; TM «ex collibus, tumultus»