Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 9

Ieremiae

9 1Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum,
et de relinquam populum meum et recedam ab eis?
Quia omnes adulteri sunt,
coetus praevaricatorum.

«Et tenderunt linguam suam quasi arcum;
mendacium, et non veritas, invaluit in terra,
quia de malo ad malum egressi sunt
et me non cognoverunt,
dicit Dominus.
2 Veritas, invaluit – Lege (cfr. Gr, VL et Vg) ’ĕmûnah gāberāh; TM «veritati, invaluerunt»

3Unusquisque se a proximo suo custodiat
et in omni fratre suo non habeat fiduciam,
quia omnis frater supplantat,
et omnis amicus fraudulenter incedit,

4et vir fratrem suum decipit,
et veritatem non loquuntur;
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium,
inique egerunt, noluerunt converti.

Iniuria super iniuriam,
dolus super dolum.
Renuerunt scire me»,
dicit Dominus.
4-5 Inique ... iniuria – Lege (cfr. Gr et VL) he‛ĕwû nil’û šûb; tōk; TM «inique agendo (?) laboraverunt; habitatio tua»

6Propterea haec dicit Dominus exercituum:
«Ecce ego conflabo et probabo eos;
quid enim aliud faciam filiae populi mei?

Sagitta vulnerans lingua eorum;
dolum locuta est in ore suo:
pacem cum amico suo loquitur
et occulte ponit ei insidias.
7 Vulnerans – Lege cum ketib, Gr, VL et Vg šôḥēt; qere «vulneratus»

8Numquid super his non visitabo eos,
dicit Dominus,
aut in gente huiusmodi
non ulciscetur anima mea?».

9Super montes assumam fletum ac lamentum
et super pascua deserti planctum,
quoniam incensa sunt,
eo quod non sit vir pertransiens,
et non audiunt vocem gregis;
a volucre caeli usque ad pecora
transmigraverunt, recesserunt.

10«Et dabo Ierusalem in acervos arenae
et cubilia thoum,
et civitates Iudae dabo in desolationem,
eo quod non sit habitator».

11Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc,
et ad quem verbum oris Domini fiat,
ut annuntiet istud:
Quare perierit terra,
exusta sit quasi desertum,
eo quod non sit qui pertranseat?

12Et dixit Dominus: «Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et
non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea;
13et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis». 
Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: «Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis; 
14 Cibabo populum istum – TM (cum glossa) «cibabo eos, populum istum»; Gr omittit «populum istum»
15et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.

16Haec dicit Dominus exercituum:
Attendite et vocate lamentatrices, et veniant;
et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!».

17Festinent
et assumant super nos lamentum:
deducant oculi nostri lacrimas,
et palpebrae nostrae defluant aquis.

18Quia vox lamentationis audita est de Sion:
«Quomodo vastati sumus et confusi vehementer,
quia dereliquimus terram,
quoniam deiecta sunt tabernacula nostra».

19Audite ergo, mulieres, verbum Domini;
et assumant aures vestrae sermonem oris eius,
et docete filias vestras lamentum,
et unaquaeque proximam suam planctum.

20Quia ascendit mors per fenestras nostras,
ingressa est domos nostras,
disperdere parvulos deforis,
iuvenes de plateis.

21Loquere. Haec dicit Dominus:
«Et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis
et quasi manipulus post tergum metentis,
et non est qui colligat».

22Haec dicit Dominus:
«Non glorietur sapiens in sapientia sua,
et non glorietur fortis in fortitudine sua,
et non glorietur dives in divitiis suis;
23sed in hoc glorietur, qui gloriatur:
scire et nosse me,
quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam
et iudicium et iustitiam in terra;
haec enim placent mihi,
ait Dominus.

24Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui
circumcisum habet praeputium,
25super Aegyptum et super Iudam et super
Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt
in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium,
omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde».

Note al testo

2 Veritas, invaluit – Lege (cfr. Gr, VL et Vg) ’ĕmûnah gāberāh; TM «veritati, invaluerunt»
4-5 Inique ... iniuria – Lege (cfr. Gr et VL) he‛ĕwû nil’û šûb; tōk; TM «inique agendo (?) laboraverunt; habitatio tua»
7 Vulnerans – Lege cum ketib, Gr, VL et Vg šôḥēt; qere «vulneratus»
14 Cibabo populum istum – TM (cum glossa) «cibabo eos, populum istum»; Gr omittit «populum istum»