Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 33

Isaiae

33 1Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit;

qui devastas, cum nemo te devastaverit!

Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis;

cum perfeceris devastationem, te devastabunt.


Domine, miserere nostri,
te enim exspectavimus;

esto brachium nostrum in mane

et salus nostra in tempore tribulationis.

2 Brachium nostrum – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Targ, Syr et Vg zeēnû; TM «brachium eorum»

3A voce fragoris fugerunt populi,

ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.


Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus;

sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur.

4 Spolia sicut – Lege cum Targ (cfr. Syr, Gr et Vg) šālāl ke; TM «spolia vestra»

5Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso;

implet Sion iudicio et iustitia.


6Et erit firmitas in temporibus tuis;

divitiae salutis sapientia et scientia:

timor Domini ipse est thesaurus eius.


Ecce praecones clamabunt foris,

angeli pacis amare flebunt.

7 Praecones – Lege ’er’elim (TM ’er’ellām); iuxta traditionem Hebraicam (cfr. Comm. Hieronymi) = angeli, nuntii

Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam;
irritum fecit pactum,

reiecit testes,
non reputavit homines.

8 Testes – Lege cum 1QIsa ‛ēdîm; TM «civitates»

9Luget et elanguescit terra,

confusus est Libanus et obsorduit,

et factus est Saron sicut desertum,

et exaruerunt Basan et Carmelus.


10«Nunc consurgam, dicit Dominus,

nunc exaltabor, nunc sublevabor.


Concipietis fenum, parietis stipulam;

spiritus meus ut ignis vorabit vos.

11 Spiritus meus ut – Lege cum Targ ḥî ke; TM «spiritus vester»

12Et erunt populi fornaces calcis:

spinae congregatae igne comburentur.

13Audite, qui longe estis, quae fecerim,

et cognoscite, vicini, fortitudinem meam».


14Conterriti sunt in Sion peccatores,

possedit tremor impios.

Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?

Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?

15Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates,

qui reicit lucra ex rapinis

et excutit manus suas, ne munera accipiat,

qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem,
et claudit oculos suos, ne videat malum:


16iste in excelsis habitabit,

munimenta saxorum refugium eius;

panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.


17Regem in decore suo videbunt oculi tui,

cernent terram longinquam.


18Cor tuum cum timore inquiret:

«Ubi est scriba? Ubi ponderator?

Ubi computator turrium?».

19Populum impudentem non videbis,

populum profundi sermonis, ininterpretabilis,

linguae barbarae absque intellegentia.

20Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum!

Oculi tui videbunt Ierusalem,

habitationem securam,

tabernaculum quod nequaquam transferri poterit;

nec auferentur clavi eius in sempiternum,

et omnes funiculi eius non rumpentur.


21Quia ibi potens Dominus pro nobis

loco fluviorum, rivorum late patentium;

non transibit ibi navis remigum,

neque navis magna transgredietur eum.


22Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster,

Dominus rex noster: ipse salvabit nos.


Laxati sunt funiculi tui

nec sustinent malum suum,

ut dilatare velum non queant.

Tunc divident caeci praedam multam;

claudi diripient rapinam.

23 Divident caeci praedam – Lege jeḥallēq ‛iwwēr; TM «dividetur praeda»

24Nec dicet incola: «Elangui».

Populus, qui habitat in ea,

auferetur ab eo iniquitas.


Note al testo

2 Brachium nostrum – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Targ, Syr et Vg zeēnû; TM «brachium eorum»
4 Spolia sicut – Lege cum Targ (cfr. Syr, Gr et Vg) šālāl ke; TM «spolia vestra»
7 Praecones – Lege ’er’elim (TM ’er’ellām); iuxta traditionem Hebraicam (cfr. Comm. Hieronymi) = angeli, nuntii
8 Testes – Lege cum 1QIsa ‛ēdîm; TM «civitates»
11 Spiritus meus ut – Lege cum Targ ḥî ke; TM «spiritus vester»
23 Divident caeci praedam – Lege jeḥallēq ‛iwwēr; TM «dividetur praeda»