Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 40

Isaiae

40
1Consolamini, consolamini populum meum,

dicit Deus vester.

2Loquimini ad cor Ierusalem

et clamate ad eam,

quoniam completa est militia eius,

expiata est iniquitas illius;

suscepit de manu Domini

duplicia pro omnibus peccatis suis.


3Vox clamantis:

«In deserto parate viam Domini,

rectas facite in solitudine

semitas Dei nostri.


4Omnis vallis exaltetur,

et omnis mons et collis humilietur;

et fiant prava in directa,

et aspera in plana:


5et revelabitur gloria Domini,

et videbit omnis caro pariter

quod os Domini locutum est».


Vox dicentis: «Clama!».

Et dixi: «Quid clamabo?».

Omnis caro fenum,

et omnis gloria eius quasi flos agri;

6 Et dixi – Lege cum 1QIsa, Gr et Vg wā’ōmar; TM «et dixit»

7exsiccatum est fenum, et cecidit flos,

quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Vere fenum est populus.


8Exsiccatum est fenum, et cecidit flos;

verbum autem Dei nostri manet in aeternum.


9Super montem excelsum ascende,

tu, quae evangelizas Sion;

exalta in fortitudine vocem tuam,

quae evangelizas Ierusalem;

exalta, noli timere;

dic civitatibus Iudae:
«Ecce Deus vester,


10ecce Dominus Deus in virtute venit,

et brachium eius dominatur:

ecce merces eius cum eo,

et praemium illius coram illo.


11Sicut pastor gregem suum pascit,

in brachio suo congregat agnos

et in sinu suo levat;

fetas ipse portat».


12Quis mensus est pugillo aquas

et caelos palmo disposuit,

modio continuit pulverem terrae

et libravit in pondere montes

et colles in statera?


13Quis direxit spiritum Domini?

Aut quis consilium suum

ostendit illi?


14Cum quo iniit consilium et instruxit eum

et docuit eum semitam iustitiae

et erudivit eum scientiam

et viam prudentiae ostendit illi?


15Ecce gentes quasi stilla situlae

et quasi momentum pulveris in statera reputantur;

ecce insulae quasi pulvis exiguus.


16Et Libanus non sufficiet ad succendendum,

et animalia eius non sufficient ad holocaustum.


Omnes gentes, quasi non sint, coram eo;

quasi nihilum et inane reputantur ab eo.

17 Quasi nihilum Lege cum 1QIsa (cfr. Vg) ke’efes; TM «ex nihilo»

18Cui ergo similem facitis Deum?

Aut quam imaginem ponitis ei?


19Sculptile conflat faber,

et aurifex auro figurat illud,

et laminis argenteis argentarius.


20Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile:

exquirit sibi sapientem artificem

ut statuat simulacrum,

quod non moveatur.


21Numquid non scitis? Numquid non audistis?

Numquid non annuntiatum est vobis ab initio?

Numquid non intellexistis fundamenta terrae?


22Qui sedet super gyrum terrae,

et habitatores eius sunt quasi locustae;

qui extendit sicut velum caelos

et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;


23qui redigit in nihilum principes,

iudices terrae velut inane facit.


24Et quidem neque plantatus neque satus

neque radicatus in terra truncus eorum;

repente flavit in eos, et aruerunt,

et turbo quasi stipulam aufert eos.


25«Et cui assimilabitis me,

quasi aequalis ei sim ego?»,

dicit Sanctus.


26Levate in excelsum oculos vestros

et videte: Quis creavit haec?

Qui educit in numero militiam eorum

et omnes ex nomine vocat;
prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius

neque unum deest.


27Quare dicis, Iacob,

et loqueris, Israel:
«Abscondita est via mea a Domino,

et a Deo meo iudicium meum transit?».


28Numquid nescis? Aut non audisti?

Deus sempiternus Dominus,

qui creavit terminos terrae;

non deficiet neque laborabit,

nec est investigatio sapientiae eius.

29Qui dat lasso virtutem

et invalido robur multiplicat.


30Deficient pueri et laborabunt,

et iuvenes lapsu labentur;


31qui autem sperant in Domino,

mutabunt fortitudinem,

assument pennas sicut aquilae,

current et non laborabunt,

ambulabunt et non deficient.


Note al testo

6 Et dixi – Lege cum 1QIsa, Gr et Vg wā’ōmar; TM «et dixit»
17 Quasi nihilum Lege cum 1QIsa (cfr. Vg) ke’efes; TM «ex nihilo»