Nova Vulgata40 40,1Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester.
Nova Vulgata 40,2Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Nova Vulgata 40,3Vox clamantis: «In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Nova Vulgata 40,4Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana:
Nova Vulgata 40,5et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est».
Nova Vulgata Vox dicentis: «Clama!». Et dixi: «Quid clamabo?». Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
6Et dixi – Lege cum 1QIsa, Gr et Vg wā’ōmar; TM «et dixit»
Nova Vulgata 40,7exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus.
Nova Vulgata 40,8Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum.
Nova Vulgata 40,9Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: «Ecce Deus vester,
Nova Vulgata 40,10ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Nova Vulgata 40,11Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat».
Nova Vulgata 40,12Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera?
Nova Vulgata 40,13Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi?
Nova Vulgata 40,14Cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi?
Nova Vulgata 40,15Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce insulae quasi pulvis exiguus.
Nova Vulgata 40,16Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
Nova Vulgata Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo.
Nova Vulgata 40,18Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei?
Nova Vulgata 40,19Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius.
Nova Vulgata 40,20Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem ut statuat simulacrum, quod non moveatur.
Nova Vulgata 40,21Numquid non scitis? Numquid non audistis? Numquid non annuntiatum est vobis ab initio? Numquid non intellexistis fundamenta terrae?
Nova Vulgata 40,22Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
Nova Vulgata 40,23qui redigit in nihilum principes, iudices terrae velut inane facit.
Nova Vulgata 40,24Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos.
Nova Vulgata 40,25«Et cui assimilabitis me, quasi aequalis ei sim ego?», dicit Sanctus.
Nova Vulgata 40,26Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest.
Nova Vulgata 40,27Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: «Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit?».
Nova Vulgata 40,28Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius.
Nova Vulgata 40,29Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat.
Nova Vulgata 40,30Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes lapsu labentur;
Nova Vulgata 40,31qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.