Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Thobis - 12

Thobis

12 1Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: «Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam».
2Et dixit illi: «Pater, quantam illi dabo mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem.
3Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc?».
4Et dixit illi Thobi: «Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere».
5Et vocavit illum et dixit: «Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus».
6Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: «Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi.
7Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos.
Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere.
8 Ieiunio: cum B d p
9Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita;
10qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
11Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est.
Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter.
12 Sepeliebas: cum S B b
Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te.
13 Mortuum: cum S B R m r p - tunc: cum S b
14Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam.
15Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini».
16Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt.
Et dixit illis: «Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum.
17 Deum: cum S B b g r p
Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei.
18 Vobiscum (2): cum S R m
19Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur.
Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis». Et ascendit.
20 Benedicite Dominum: cum S R
21Et surrexerunt et iam non poterant illum videre.
22Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.

Note al testo

8 Ieiunio: cum B d p
12 Sepeliebas: cum S B b
13 Mortuum: cum S B R m r p - tunc: cum S b
17 Deum: cum S B b g r p
18 Vobiscum (2): cum S R m
20 Benedicite Dominum: cum S R