Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Thobis - 9

Thobis

9 1Tunc accersivit Thobias Raphael et dixit illi:
2«Azaria frater, adsume tecum hinc servos quattuor et camelos duos et perveni in Rages et vade ad Gabael et da illi chirographum et recipe pecuniam et adduc illum tecum ad nuptias.
Scis enim quoniam numerat dies pater et, si tardavero diem unum, contristabo eum valde.
3 Diem unum: cum S b - valde: cum S b
4Sed vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentum spernere non possum».
Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos.
5 Et quattuor pueri et duo cameli: cum S b
Eius: cum S R b - quia: cum S b - Gabael: cum d p Pesh; cfr. x - et protulit: cum d p Pesh x - folles: cum R b; cfr. v - et numeravit pecuniam: cum d p Pesh; cfr. x - et composuit: cum d p Pesh m
Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: «Benedictus Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi!».
6 Et invenerunt: cum S b - Gabael: cum d p Pesh - tuo: cum S m - tuae et patri et matri: cum m - Deus: cum S m r p

Note al testo