Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 12

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

12 De spiritalibus autem, fratres, nolo vos ignorare. 
1 autem nolo vos ignorare, fratres
2Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
3 dicit: Anathema Iesu

4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;
6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,
9 alii gratia sanitatum
alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
10 alii operatio virtutum | alii interpretatio sermonum
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
11 unus atque idem

12Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
13 sive Iudaei sive gentiles
14Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore;
15 quoniam non sum manus
et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore.
16 quia non sum oculus
Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
17 oculus, ubi auditus
18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.
19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”.
21 manui: Opera tua non indigeo
Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;
22 necessariora sunt
23et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,
24honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
26 Et si quid patitur | sive gloriatur
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
27 et membra de membro

Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
28 exin gratias curationum
29Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes?
Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
30 gratias habent curationum
31Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

Note al testo

1 autem nolo vos ignorare, fratres
3 dicit: Anathema Iesu
9 alii gratia sanitatum
10 alii operatio virtutum | alii interpretatio sermonum
11 unus atque idem
13 sive Iudaei sive gentiles
15 quoniam non sum manus
16 quia non sum oculus
17 oculus, ubi auditus
21 manui: Opera tua non indigeo
22 necessariora sunt
26 Et si quid patitur | sive gloriatur
27 et membra de membro
28 exin gratias curationum
30 gratias habent curationum