Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 10

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

10 1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis;
2rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus
4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes
5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia.

7Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
8Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,
ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas;
9 ut autem non existimer
10quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis ”.
11Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto.

Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt.
12 sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
13 Nos autem non in inmensum gloriabimur | quam mensus est nobis Deus
Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi;
14 superextendimus nos
non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
15 non in inmensum gloriantes | crescentis fidei vestrae
ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt.
16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari

17Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;
18non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.

Note al testo

9 ut autem non existimer
12 sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
13 Nos autem non in inmensum gloriabimur | quam mensus est nobis Deus
14 superextendimus nos
15 non in inmensum gloriantes | crescentis fidei vestrae
16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari