Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli

3 O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?
1 proscriptus est crucifixus
2Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?
3Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? 
Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa!
4 Si tamen sine causa
5Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?
6Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam
7Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.
8 Abrahae quia benedicentur
Igitur, qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham.
9 benedicentur
10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”.
Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;
11 quia iustus ex fide vivit
12lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in illis
13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”,
ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
14 ut in gentibus | ut pollicitationem Spiritus
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. 
15 nemo spernit
Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. 
16 Abrahae dictae sunt
Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
17 non irritam facit
Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
18 iam non ex repromissione
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. 
19 posita est | cui promiserat
20Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. 
21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. 
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur;
24 posita est | cui promiserat
25at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. 
26Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. 
Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: 
27 in Christo
non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. 
28 non est masculus neque femina | unum estis
29Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.

Note al testo

1 proscriptus est crucifixus
4 Si tamen sine causa
8 Abrahae quia benedicentur
9 benedicentur
11 quia iustus ex fide vivit
14 ut in gentibus | ut pollicitationem Spiritus
15 nemo spernit
16 Abrahae dictae sunt
17 non irritam facit
18 iam non ex repromissione
19 posita est | cui promiserat
24 posita est | cui promiserat
27 in Christo
28 non est masculus neque femina | unum estis