Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 12

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

12 Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
1 inpositam nubem testium
aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
2 in auctorem fidei | qui pro proposito sibi gaudio | sedis Dei sedit
3Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.

4Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur:
Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini
neque deficias, dum ab eo argueris:
5 et obliti estis consolationis | loquitur dicens: Fili mi | neque fatigeris dum

6quem enim diligit, Dominus castigat,
flagellat autem omnem filium, quem recipit
”.

Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
7 In disciplina perseverate, tamquam filiis vobis offert Deus
Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!
8 ergo adulteri
Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
9 habuimus
Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant, hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
10 in tempore | secundum voluntatem suam erudiebant nos | in recipiendo sanctificationem eius
Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris, postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
11 fructum pacatissimum

12Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
13 ut non claudicans erret

Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
14 Pacem sequimini | et sanctimoniam sine qua
providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi,
15 contemplantes ne quis | germinans inpediat
ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
16 primitiva sua
Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
17 Scitote enim quoniam

Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
18 et accensibilem ignem
et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
19 excusaverunt se ne eis fieret verbum
non enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
20 portabant quod dicebatur
21et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “ Exterritus sum et tremebundus ”.
Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
22 et multorum milium angelorum frequentiae
et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
23 et ecclesiam primitivorum | et iudicem omnium Deum | iustorum perfectorum
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
24 et sanguinis sparsionem

Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
25 loquentem nobis avertimur
cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”.
26 modo autem repromitti dicens
Hoc autem “ adhuc semel ” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia.
27 Quod autem adhuc semel dicit

Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
28 habemus gratiam | cum metu et reverentia
29etenim Deus noster ignis consumens est.

Note al testo

1 inpositam nubem testium
2 in auctorem fidei | qui pro proposito sibi gaudio | sedis Dei sedit
5 et obliti estis consolationis | loquitur dicens: Fili mi | neque fatigeris dum
7 In disciplina perseverate, tamquam filiis vobis offert Deus
8 ergo adulteri
9 habuimus
10 in tempore | secundum voluntatem suam erudiebant nos | in recipiendo sanctificationem eius
11 fructum pacatissimum
13 ut non claudicans erret
14 Pacem sequimini | et sanctimoniam sine qua
15 contemplantes ne quis | germinans inpediat
16 primitiva sua
17 Scitote enim quoniam
18 et accensibilem ignem
19 excusaverunt se ne eis fieret verbum
20 portabant quod dicebatur
22 et multorum milium angelorum frequentiae
23 et ecclesiam primitivorum | et iudicem omnium Deum | iustorum perfectorum
24 et sanguinis sparsionem
25 loquentem nobis avertimur
26 modo autem repromitti dicens
27 Quod autem adhuc semel dicit
28 habemus gratiam | cum metu et reverentia