Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula Iacobi - 4

Epistula Iacobi

4 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?
1 bella et lites
2Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;
petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
3 eo quod male petatis
4Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei?
     Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
5Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”.
6Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit:
Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam
”.

Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
7 Subditi igitur estote Deo
Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo. 
8 Adpropiate Domino
9Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem.
10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

11Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.
Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
12 qui potest perdere et liberare

Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;
13 Ecce nunc qui dicitis
qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
14 quid erit in crastinum, quae enim est vita vestra | Vapor est ad modicum parens
pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.
15 Si Dominus voluerit et vixerimus
Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.
16 Nunc autem exultatis | omnis exultatio talis
17Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!

Note al testo

1 bella et lites
3 eo quod male petatis
7 Subditi igitur estote Deo
8 Adpropiate Domino
12 qui potest perdere et liberare
13 Ecce nunc qui dicitis
14 quid erit in crastinum, quae enim est vita vestra | Vapor est ad modicum parens
15 Si Dominus voluerit et vixerimus
16 Nunc autem exultatis | omnis exultatio talis