Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

4 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et corona mea, sic state in Domino, carissimi!
1 et desiderantissimi, gaudium meum

2Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.
Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
3 quae mecum laboraverunt in evangelio

4Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
6 sed in omni oratione
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
7 custodiat

De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
8 quaecumque iusta,  quaecumque sancta,  quaecumque amabilia  |  si qua virtus, si qua laus
9quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.

Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.
10 sicut et sentiebatis, occupati autem eratis
11Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
13Omnia possum in eo, qui me confortat.

14Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.
15Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli;
16quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.
Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.
17 fructum abundantem
Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
18 Habeo autem omnia
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
19 impleat omne desiderium
20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

21Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres.
22Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.

23Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Note al testo

1 et desiderantissimi, gaudium meum
3 quae mecum laboraverunt in evangelio
6 sed in omni oratione
7 custodiat
8 quaecumque iusta,  quaecumque sancta,  quaecumque amabilia  |  si qua virtus, si qua laus
10 sicut et sentiebatis, occupati autem eratis
17 fructum abundantem
18 Habeo autem omnia
19 impleat omne desiderium