Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 9

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

9 1Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo.
Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
3 Optabam enim | qui sunt cognati mei
qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
4 et legislatio et obsequium et promissa
quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
5 quorum patres

6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
7neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
8 aestimantur in semine
9promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”.
10Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”;
12 dictum est ei quia
13sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.

Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
14 numquid iniquitas apud Deum
15Moysi enim dicit: “Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto”.

16Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.
17 pharaoni quia
18Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.

Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”.
19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur | quis resistit?
O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
20 O homo tu quis es | numquid dicit
An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
21 aliud vero in contumeliam
22Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,
23 ut ostenderet
24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
Sicut et in Osee dicit:
Vocabo Non plebem meam Plebem meam
et Non dilectam Dilectam.
25 Sicut in Osee | et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
26Et erit: in loco, ubi dictum est eis:
“Non plebs mea vos”,
ibi vocabuntur Filii Dei vivi
”.

27Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”.
28 et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram

29Et sicut praedixit Isaias:
Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorra similes fuissemus
”.

30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;
Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
31 in legem iustitiae non pervenit
32Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
sicut scriptum est:
Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali;
et, qui credit in eo, non confundetur
”.
33 et omnis qui credit in eum

Note al testo

3 Optabam enim | qui sunt cognati mei
4 et legislatio et obsequium et promissa
5 quorum patres
8 aestimantur in semine
12 dictum est ei quia
14 numquid iniquitas apud Deum
17 pharaoni quia
19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur | quis resistit?
20 O homo tu quis es | numquid dicit
21 aliud vero in contumeliam
23 ut ostenderet
25 Sicut in Osee | et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
28 et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
31 in legem iustitiae non pervenit
33 et omnis qui credit in eum