Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 16

Evangelium Secundum Ioannem

16 1Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
2Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
3Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
4 reminiscamini quia

5At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”.
6Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
7Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
8Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:
9de peccato quidem, quia non credunt in me;
de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
10 non videbitis me
11de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.

12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
13 docebit vos omnem veritatem
14Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.
15 quia de meo accipiet

Modicum, et iam non videtis me, et iterum modicum, et videbitis me ”.
16 non videbitis me | et videbitis me, quia vado ad Patrem
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “ Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me, et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”? ”.
17 non videbitis me | et quia vado ad Patrem
18Dicebant ergo: “ Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur ”.
Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “ De hoc quaeritis inter vos quia dixi: “Modicum, et non videtis me, et iterum modicum, et videbitis me”?
19 cognovit autem Iesus | non videbitis me
20Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
21Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum.
22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.
23Et in illo die me non rogabitis quidquam.
     Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
26Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;
27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.
28Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”.
Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
29 dicunt ei discipuli eius
30Nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”.
31Respondit eis Iesus: “ Modo creditis?
32Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
33Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.

Note al testo

4 reminiscamini quia
10 non videbitis me
13 docebit vos omnem veritatem
15 quia de meo accipiet
16 non videbitis me | et videbitis me, quia vado ad Patrem
17 non videbitis me | et quia vado ad Patrem
19 cognovit autem Iesus | non videbitis me
29 dicunt ei discipuli eius