Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 19

Evangelium Secundum Ioannem

19 1Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.
2Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;
3et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.
Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”.
4 Exiit iterum
Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “ Ecce homo! ”.
5 Exiit ergo Iesus portans
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “ Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”.
6 Clamabant dicentes
7Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ”.

8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsum non dedit ei.
Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”.
10 potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
11Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”.

12Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ”.
13Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “ Ecce rex vester! ”.
14 hora quasi sexta
Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus regem nisi Caesarem ”.
15 Illi autem clamabant | Dixit eis Pilatus
Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
16 Susceperunt autem Iesum et eduxerunt

Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
17 Calvariae locum hebraice Golgotha
18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.
19Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.
20 hebraice, graece et latine
21Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum” ”.
22Respondit Pilatus: “ Quod scripsi, scripsi! ”.

Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
23 cum crucifixissent eum
24Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens:
Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem
”.
Et milites quidem haec fecerunt.

25Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”.
26 dicit matri suae
27Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

28Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “ Sitio ”.
Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
29 Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam
30Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum.

Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
31 dies ille sabbati
32Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;
33ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
34sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
35Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”,
36 os non comminuetis ex
37et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”.

Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
38 eo quod esset discipulus Iesu | tulit corpus Iesu
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
39 qui venerat ad Iesum
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
40 ligaverunt eum
41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.

Note al testo

4 Exiit iterum
5 Exiit ergo Iesus portans
6 Clamabant dicentes
10 potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
14 hora quasi sexta
15 Illi autem clamabant | Dixit eis Pilatus
16 Susceperunt autem Iesum et eduxerunt
17 Calvariae locum hebraice Golgotha
20 hebraice, graece et latine
23 cum crucifixissent eum
26 dicit matri suae
29 Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam
31 dies ille sabbati
36 os non comminuetis ex
38 eo quod esset discipulus Iesu | tulit corpus Iesu
39 qui venerat ad Iesum
40 ligaverunt eum