Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 22

Evangelium Secundum Lucam

22 1Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha.
2Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.
3Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;
4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis.
5Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.
Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.
6 ut traderet illum sine turbis

7Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
8Et misit Petrum et Ioannem dicens: “ Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ”.
At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus? ”.
9 At illi dixerunt: Ubi
Et dixit ad eos: “ Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.
10 in domum in qua
11Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ”.
12 Et ipse vobis | et ibi parate
13Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.

Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
14 et duodecim apostoli
15Et ait illis: “ Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ”.
16 Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo
Et accepto calice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et dividite inter vos.
17 accipite et dividite
Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ”.
18 quod non bibam de generatione vitis
1919 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
20 Hic est calix novum testamentum | quod pro vobis funditur (Clem.: fundetur)

21Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
22et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”.
23Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.

24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
25Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.
26 Clem.: sicut minor
27Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.

28Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;
29et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
30 in regno et sedeatis

Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
31 Ait autem Dominus: Simon, Simon
32ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”.
33Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”.
34Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.

35Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.
36Dixit ergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.
37 quoniam adhuc hoc | et quod cum iniustis | de me finem habent
38At illi dixerunt: “ Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit eis: “ Satis est ”.

39Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, ne intretis in tentationem ”.
41Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
42dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.
Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.
43-44 desunt in aliq. codd.
44Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia
45 ad discipulos suos
46et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem ”.

47Adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
48Iesus autem dixit ei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”.
Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio? ”.
49 dixerunt ei
50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.
51Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
52Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
53Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ”.

Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
54 duxerunt ad domum
Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
55 erat Petrus in medio eorum
56Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:
57“ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens:
58“ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”.
59Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”.
60Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”.
61 sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter
Et egressus foras flevit amare.
62 Petrus flevit amare

63Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes,
et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”.
64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius
65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
dicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis;
67 non credetis mihi
si autem interrogavero, non respondebitis mihi.
68 si autem et interrogavero non respondetis mihi neque dimittetis
69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.
Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”.
70 Qui ait: Vos
71At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.

Note al testo

6 ut traderet illum sine turbis
9 At illi dixerunt: Ubi
10 in domum in qua
12 Et ipse vobis | et ibi parate
14 et duodecim apostoli
16 Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo
17 accipite et dividite
18 quod non bibam de generatione vitis
20 Hic est calix novum testamentum | quod pro vobis funditur (Clem.: fundetur)
26 Clem.: sicut minor
30 in regno et sedeatis
31 Ait autem Dominus: Simon, Simon
37 quoniam adhuc hoc | et quod cum iniustis | de me finem habent
43-44 desunt in aliq. codd.
45 ad discipulos suos
49 dixerunt ei
54 duxerunt ad domum
55 erat Petrus in medio eorum
61 sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter
62 Petrus flevit amare
64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius
67 non credetis mihi
68 si autem et interrogavero non respondetis mihi neque dimittetis
70 Qui ait: Vos