Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 14

Evangelium Secundum Marcum

14 1Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
2dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ”.

Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
3 nardi spicati
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est?
4 semetipsos et dicentes ut quid
Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
5 Clem.: venundari

6Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
7Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.
Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
8 Quod habuit haec fecit
Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”.
9 amen dico vobis

Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
10 evangelium istud
11Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.

Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
12 discipuli quo vis eamus et paremus tibi
13Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum
et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
14 quia magister
Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ”.
15 stratum et illic
Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
16 discipuli eius

17Et vespere facto venit cum Duodecim.
Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
18 quia unus
Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”.
19 At illi coeperunt contristari
20Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”.
21 Et Filius quidem hominis

Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
22 accepit Iesus panem
23Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes.
Et ait illis: “ Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.
24 Clem.: pro multis effundetur
Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”.
25 amen dico vobis quod

26Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
27 omnes scandalizabimini in nocte ista

28Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
29Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”.
Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
30 amen dico tibi quia
At ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant.
31 simul commori

32Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani, et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
33Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere
34et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.
35Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora,
et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.
36 et dixit Abba, Pater, omnia possibilia tibi
37Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
38Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”.
39Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
40 et reversus denuo
41Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.
42 Clem.: me tradet

Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
43 Et adhuc | Iudas Scarioth | turba multa | et a scribis et a senioribus 
44Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ”.
45Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”, et osculatus est eum.
46At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
48Et respondens Iesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.
49 sed ut adimpleantur
Et relinquentes eum omnes fugerunt.
50 Tunc discipuli eius relinquentes
Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;
51 adulescens autem | tenuerunt eum
at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
52 nudus profugit ab eis

Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
53 omnes sacerdotes et scribae et seniores
Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
54 Petrus autem usque in atrium
55Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
57 dicentes quoniam
“ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”.
58 et per triduum
Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
59 et non erat conveniens
Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”.
60 ad ea quae tibi obiciuntur ab his?
61Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.
Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
62 Iesus autem dixit illi

Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?
63 Quid adhuc desideramus testes?
64Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

65Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.

66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”
67 cum Iesu Nazareno eras
At ille negavit dicens: “ Neque scio neque novi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
68 quid dicas
Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”.
69 rursus autem cum vidisset illum ancilla | quia hic
At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”.
70 iterum negavit
Ille autem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis! ”.
71 iurare quia
Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.
72 verbi quod

Note al testo

3 nardi spicati
4 semetipsos et dicentes ut quid
5 Clem.: venundari
8 Quod habuit haec fecit
9 amen dico vobis
10 evangelium istud
12 discipuli quo vis eamus et paremus tibi
14 quia magister
15 stratum et illic
16 discipuli eius
18 quia unus
19 At illi coeperunt contristari
21 Et Filius quidem hominis
22 accepit Iesus panem
24 Clem.: pro multis effundetur
25 amen dico vobis quod
27 omnes scandalizabimini in nocte ista
30 amen dico tibi quia
31 simul commori
36 et dixit Abba, Pater, omnia possibilia tibi
40 et reversus denuo
42 Clem.: me tradet
43 Et adhuc | Iudas Scarioth | turba multa | et a scribis et a senioribus 
49 sed ut adimpleantur
50 Tunc discipuli eius relinquentes
51 adulescens autem | tenuerunt eum
52 nudus profugit ab eis
53 omnes sacerdotes et scribae et seniores
54 Petrus autem usque in atrium
57 dicentes quoniam
58 et per triduum
59 et non erat conveniens
60 ad ea quae tibi obiciuntur ab his?
62 Iesus autem dixit illi
63 Quid adhuc desideramus testes?
67 cum Iesu Nazareno eras
68 quid dicas
69 rursus autem cum vidisset illum ancilla | quia hic
70 iterum negavit
71 iurare quia
72 verbi quod