Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esdrae - 10

Esdrae

10 1Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo.
2Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: «Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc:
3percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.
4Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac».

5Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
6Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.


7Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem;
8et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de coetu transmigrationis.
9Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.


10Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: «Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.
11Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis».

12Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: «Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
13Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto —
14constituantur principes in universa multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc».
15Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.


16Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.
17Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.

18Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia;
19et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent.
20Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.
21Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.
22Et de filiis Phassur: Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.

23Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer.
24Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et Telem et Uri.
25Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et Melchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.
26Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.
27Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.
28Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
Et de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.
29 Beguai - Lege bighwaj (cfr. 2,2.14); TM «Bani»
30Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse.
31Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,
32Beniamin, Melluch, Samarias.
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.
De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,
34 Ioel - Lege cum Esd Lag 9,34 wejô’ēl; TM «et Uel»
35Banaia et Badaias, Cheliau,
36Vania, Meremoth et Eliasib,
37Matthanias, Matthanai et Iasi.
Et de filiis Bennui: Semei
38 Et de filiis Bennui - Lege cum Esd A 9,36 ûmibbenê binnûj; TM «et Bani et Bennui»
39et Selemias et Nathan et Adaias
40et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
41Azareel et Selemias, Samaria,
42Sellum, Amaria, Ioseph.
43De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu et Ioel et Banaia.

Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
44 Et dimiserunt uxores et filios - Lege cum Esd A 9,36 wajsalleḥûm nâsîm ûbânim; TM «et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios»

Note al testo

29 Beguai - Lege bighwaj (cfr. 2,2.14); TM «Bani»
34 Ioel - Lege cum Esd Lag 9,34 wejô’ēl; TM «et Uel»
38 Et de filiis Bennui - Lege cum Esd A 9,36 ûmibbenê binnûj; TM «et Bani et Bennui»
44 Et dimiserunt uxores et filios - Lege cum Esd A 9,36 wajsalleḥûm nâsîm ûbânim; TM «et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios»