Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 46

Ezechielis

46 1Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur,
2et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis et stabit in poste portae, et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, et adorabit super limen portae et egredietur; porta autem non claudetur usque ad vesperam.
3Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
4Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum
5et oblationem ephi per arietem, per agnos autem oblationem, quantum dederit manus eius, et olei hin per singula ephi;
6in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et aries immaculati erunt
7et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet oblationem, per agnos autem sicut invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi.

8Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat.
9Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae; porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur.
10 Egredietur – Lege cum multis mss Hebraicis et verss jēṣē’; TM «egredientur»
11Et in diebus festis et in sollemnitatibus erit oblatio ephi per vitulum et ephi per arietem, per agnos autem erit oblatio, quantum invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi.
12Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta, quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut facere solet in die sabbati, et egredietur, claudeturque porta, postquam exierit.

13Et agnum anniculum immaculatum facies holocaustum cotidie Domino; semper mane facies illud.
14Et oblationem facies super eo mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut conspergatur simila; oblatio Domino, legitimum iuge atque perpetuum.
15Facient agnum et oblationem et oleum mane mane, holocaustum sempiternum.
Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud hereditarie.
16 De hereditate sua – Lege cum Gr minnaḥăātô (cfr. v. 17); TM «hereditas eius»
17Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem; sola hereditas filiorum eius illorum erit.
18Et non accipiet princeps de hereditate populi, ut expellat eos de possessione eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua».

Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in exedras sacras sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus in extrema parte vergens ad occidentem;
19 Sacerdotum – Lege cum Gr, Syr et Targ lakkōh ănîm; TM «ad sacerdotes»
20et dixit ad me: «Iste est locus, ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus».
21Et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriola singula per angulos atrii.
22In quattuor angulis atrii atriola inclusa quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant.
23Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant subter parietes per gyrum.
24Et dixit ad me: «Hae sunt domus culinarum, in quibus coquent ministri domus Domini victimas populi».

Note al testo

10 Egredietur – Lege cum multis mss Hebraicis et verss jēṣē’; TM «egredientur»
16 De hereditate sua – Lege cum Gr minnaḥăātô (cfr. v. 17); TM «hereditas eius»
19 Sacerdotum – Lege cum Gr, Syr et Targ lakkōh ănîm; TM «ad sacerdotes»