Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Habacuc - 3

Habacuc

3 1Oratio Habacuc prophetae. Secundum melodiam lamentationum.

2Domine, audivi auditionem tuam
et timui, Domine, opus tuum.
In medio annorum vivifica illud,
in medio annorum notum facies.
Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.

3Deus a Theman veniet,
et Sanctus de monte Pharan. — Selah.
Operit caelos gloria eius,
et laudis eius plena est terra.

4Splendor eius ut lux erit,
radii ex manibus eius:
ibi abscondita est fortitudo eius.

5Ante faciem eius ibit mors,
et egredietur pestis post pedes eius. 

Stetit et concussit terram,
aspexit et dissolvit gentes.
Et contriti sunt montes saeculi,
incurvati sunt colles antiqui
ab itineribus aeternitatis eius.
6 Et concussit – Lege cum Targ wajemoṭē (cfr. Gr); TM «et mensus est»

7In afflictione vidi tentoria Chusan;
turbantur pelles terrae Madian.

8Numquid in fluminibus iratus es, Domine,
aut in fluminibus furor tuus
vel in mari indignatio tua?
Quia ascendes super equos tuos,
quadrigas tuas victrices.

Suscitans suscitabis arcum tuum,
sagittis replevisti pharetram tuam. — Selah.
In fluvios scindes terram,
9 Suscitans suscitabis – Lege cum Gr et Vg ēr (vel ōr) îr (cfr. Syr); TM «nuditate nudabitur»
Replevisti pharetram tuam – Lege (cfr. mss Graecos) šibba’tā... ’ašpātekā; TM «iuramenta ... eloquium»

viderunt te et doluerunt montes.
Effuderunt aquas nubes,
dedit abyssus vocem suam,
in altum levavit manus suas.
10 Effuderunt aquas nubes – Lege cum Ps 77 (76),18 zōremū majim ābōt; TM «tempestas aquarum transit»

11Sol et luna steterunt in habitaculo suo,
prae luce sagittarum tuarum discedunt,
prae splendore fulgurantis hastae tuae.

12In fremitu calcabis terram,
in furore conteres gentes.

Egressus es in salutem populi tui,
in salutem cum christo tuo.
Percussisti caput de domo impii,
denudasti fundamentum usque ad petram. — Selah.
13 Denudasti – Lege cum Syr et Vg ērîtā (cfr. Gr); TM «denudare» (infinitivus)
Petram – Lege ṣûr; TM «collum»

Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius,
venientium ut turbo ad dispergendum me;
exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito. 
14 Iaculis tuis – Lege bemattêkā; TM  «iaculis eius»

15Viam fecisti in mari equis tuis,
in luto aquarum multarum.

Audivi, et conturbatus est venter meus,
ad vocem contremuerunt labia mea.
Ingreditur putredo in ossibus meis,
et subter me vacillant gressus mei.
Conquiescam in die tribulationis,
ut ascendat super populum, qui invadit nos.
16 Vacillant gressus mei – Lege jrge ’ăšurai (cfr. Gr et Syr); TM «vacillabo qui»

Ficus enim non florebit,
et non erit fructus in vineis;
mentietur opus olivae,
et arva non afferent cibum;
abscissum est de ovili pecus,
et non est armentum in praesepibus.
17 Abscissum est – Lege cum Vg guzzar (cfr. Gr et Syr); TM «abscidit»

18Ego autem in Domino gaudebo
et exsultabo in Deo salvatore meo. 

19Dominus Deus fortitudo mea
et ponet pedes meos quasi cervorum
et super excelsa mea deducet me.
   Magistro chori. Ad sonitum chordarum.

Note al testo