Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Zachariae - 11

Zachariae

11
1Aperi, Libane, portas tuas,
et comedat ignis cedros tuas.

2Ulula, abies, quia cecidit cedrus,
quoniam magnifici vastati sunt;
ululate, quercus Basan,
quoniam corruit saltus impervius.

3Vox ululatus pastorum,
quia vastata est magnificentia eorum;
vox rugitus leonum,
quoniam vastata est superbia Iordanis.

4Haec dicit Dominus Deus meus: «Pasce pecora occisionis.
Quae, qui emunt, occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: “Benedic-tus Dominus! Dives factus sum”. Et pastores eorum non miserentur eorum.
5 Dicunt – Lege jō’me; TM «dicit»
Miserentur – Lege (cfr. Gr) jaḥme; TM «miseretur»

6Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum».

Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.
7 Pro mercatoribus – Lege liknaănijjê; TM «propterea pauperes»
8Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siqui-dem et animam eorum taeduit mei.
9Et dixi: «Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae».
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum face-rem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
10 Quae vocabatur – TM omittit
Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui obser-vabant me, quia verbum Domini est.
11 Mercatores – Lege kenaănijjê; TM «propterea pauperes»
12Et dixi ad eos: «Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite». Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos.
13Et dixit Dominus ad me: «Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis».
Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum.
Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolve-rem germanitatem inter Iudam et Israel.
14 Quae appellabatur – TM omittit

15Et dixit Dominus ad me:
«Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti;

quia ecce ego suscitabo pastorem in terra,
qui perituram ovem non visitabit,
dispersam non quaeret
et contritam non sanabit
et stantem non sustinebit
et carnes pinguium comedet
et ungulas earum confringet.
16 Perituram – Lege cum Vg hannikḥedet; TM «perituras»
Dispersam – Lege cum Vg hannederet; TM «iuvenem»

Vae stulto meo pastori
derelinquenti gregem!
Gladius super brachium eius
et super oculum dextrum eius;
brachium eius ariditate siccetur,
et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur».
17 Stulto meo – Lege cum Syr et Targ hā’ēwîlî; TM «idolum»

Note al testo

5 Dicunt – Lege jō’me; TM «dicit»
Miserentur – Lege (cfr. Gr) jaḥme; TM «miseretur»
7 Pro mercatoribus – Lege liknaănijjê; TM «propterea pauperes»
10 Quae vocabatur – TM omittit
11 Mercatores – Lege kenaănijjê; TM «propterea pauperes»
14 Quae appellabatur – TM omittit
16 Perituram – Lege cum Vg hannikḥedet; TM «perituras»
Dispersam – Lege cum Vg hannederet; TM «iuvenem»
17 Stulto meo – Lege cum Syr et Targ hā’ēwîlî; TM «idolum»