Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 13

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

13 1Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.

Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
2 et habuero omnem fidem

Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
3 in cibos pauperum | corpus meum ut ardeam

Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
4 benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam
5non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. 
9Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
10cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
12 Videmus nunc

Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas
13 maior autem his

Note al testo

2 et habuero omnem fidem
3 in cibos pauperum | corpus meum ut ardeam
4 benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam
12 Videmus nunc
13 maior autem his