Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 16

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

16 1De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
2 Per unam sabbati
3Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem;
4quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.

5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;
6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero.
7Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;
ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.
9 magnum et evidens
10Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur sicut et ego;
11ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus.
De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.
12 cum ei vacuum fuerit

Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
13 viriliter agite et confortamini
14omnia vestra in caritate fiant.
Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;
15 Stephanae et Fortunati
16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
17Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt,
18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.

19Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
20Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.

21Salutatio mea manu Pauli. 
Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!
22 Dominum Iesum Christum | Maranatha

23Gratia Domini Iesu vobiscum.
Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.
24 in Christo Iesu. Amen

Note al testo

2 Per unam sabbati
9 magnum et evidens
12 cum ei vacuum fuerit
13 viriliter agite et confortamini
15 Stephanae et Fortunati
22 Dominum Iesum Christum | Maranatha
24 in Christo Iesu. Amen