Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Petri - 5

Epistula I Petri

5 1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:
2Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. 
3 sed formae facti gregi et ex animo
4Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.

Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia
Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam
.
5 humilitatem insinuate

Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,
6 in tempore visitationis
7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
8 Quia adversarius
9Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.

Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.
10 qui vocavit nos | solidabit
11Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen.

12Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state.
Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.
13 in Babylone cumelecta
Salutate invicem in osculo caritatis.
     Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.
14 in osculo sancto | Gratia vobis

Note al testo

3 sed formae facti gregi et ex animo
5 humilitatem insinuate
6 in tempore visitationis
8 Quia adversarius
10 qui vocavit nos | solidabit
13 in Babylone cumelecta
14 in osculo sancto | Gratia vobis