Nova Vulgata55,1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:
Nova Vulgata5,2Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,
Nova Vulgataneque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.
3sed formae facti gregi et ex animo
Nova Vulgata5,4Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.
Nova Vulgata Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
5humilitatem insinuate
Nova Vulgata Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,
6in tempore visitationis
Nova Vulgata5,7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Nova VulgataSobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
8Quia adversarius
Nova Vulgata5,9Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.
Nova Vulgata Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.
10qui vocavit nos | solidabit
Nova Vulgata5,11Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen.
Nova Vulgata 5,12Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state.
Nova VulgataSalutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.
13in Babylone cumelecta
Nova VulgataSalutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.