Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli

3 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relinqueremur Athenis soli,
1 placuit nobis remanere Athenis solis
et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,
2 et ministrum Dei in evangelio Christi
ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;
3 ut nemo moveatur
4nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.
5Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.

6Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos,
ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem,
7 fratres, in vobis
8quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
10nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?

Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos;
11 et Dominus Iesus
vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos, 
12 multiplicet et abundare faciat caritatem | quemadmodum et nos in vobis
13ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.

Note al testo

1 placuit nobis remanere Athenis solis
2 et ministrum Dei in evangelio Christi
3 ut nemo moveatur
7 fratres, in vobis
11 et Dominus Iesus
12 multiplicet et abundare faciat caritatem | quemadmodum et nos in vobis