Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

2 1Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, 
2pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. 
Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, 
3 Hoc enim bonum est | coram salutari nostro Deo 
4qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. 
5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
6qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; 
in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
7 in quo positus sum 

8Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione; 
similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa, 1
9 aut auro aut margaritis
sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
10 mulieres promittentes

Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione; 
11 Mulier in silentio discat
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate. 
12 sed esse in silentio
13Adam enim primus formatus est, deinde Eva; 

14et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. 
15Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.

Note al testo

3 Hoc enim bonum est | coram salutari nostro Deo 
7 in quo positus sum 
9 aut auro aut margaritis
10 mulieres promittentes
11 Mulier in silentio discat
12 sed esse in silentio