Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

5 1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, 
2anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. 
3Viduas honora, quae vere viduae sunt. 
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus, hoc enim acceptum est coram Deo.
4 domum suam regere
Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; 
5 speravit
6nam quae in deliciis est vivens, mortua est. 
Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. 
7 Et hoc praecipe 
8Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.

Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, 
9 Vidua eligatur
10in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 
Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, 
11 in Christo
12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 
13simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. 
adversario maledicti gratia;
14 iuveniores nubere | matres familias esse 
15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.

16Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.

17Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; 
18dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”. 
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus
19 et tribus testibus 
20Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. 
21 Testor | in aliam partem 
22Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.

Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
23 propter stomachum tuum

24Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; 
25similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.

Note al testo

4 domum suam regere
5 speravit
7 Et hoc praecipe 
9 Vidua eligatur
11 in Christo
14 iuveniores nubere | matres familias esse 
19 et tribus testibus 
21 Testor | in aliam partem 
23 propter stomachum tuum