Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli

2 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, 
1 per adventum | et nostrae congregationis in ipsum 
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. 
2 neque per spiritum neque per sermonem
Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, 
3 homo peccati
4qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.

5Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? 
Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. 
6 ut reveletur
Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.
7 tantum ut qui tenet nunc

8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, 
9eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 
10et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. 
Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, 
11 Ideo mittit illis Deus
12ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis: 
13 dilecti a Deo | elegerit nos
14ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.

15Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, 
16 et Deus et Pater noster
consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
17 exhortetur corda vestra 

Note al testo

1 per adventum | et nostrae congregationis in ipsum 
2 neque per spiritum neque per sermonem
3 homo peccati
6 ut reveletur
7 tantum ut qui tenet nunc
11 Ideo mittit illis Deus
13 dilecti a Deo | elegerit nos
16 et Deus et Pater noster
17 exhortetur corda vestra