Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli

3 1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. 
Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, 
2 Et erunt homines
sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 
3 sine affectione, sine pace, criminatores
4proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, 
5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.
Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, 
6 quae ducuntur variis desideriis
semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes. 
7 pervenientes
Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 
8 Iannes et Mambres
9sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 
11persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii,  Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. 
12Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; 
mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
13 errantes et in errorem mittentes

Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, 
14 sciens a quo didiceris
et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. 
15 quae te possint
Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, 
16 inspirata et utilis 
17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Note al testo

2 Et erunt homines
3 sine affectione, sine pace, criminatores
6 quae ducuntur variis desideriis
7 pervenientes
8 Iannes et Mambres
13 errantes et in errorem mittentes
14 sciens a quo didiceris
15 quae te possint
16 inspirata et utilis