Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

3 1Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
2 in omni domo illius
Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
3 dignus habitus est | habet domus
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
4 qui autem omnia creavit Deus
5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,
Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
6 in domo sua, quae domus | et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

7Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus:
Hodie, si vocem eius audieritis,

8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,

ubi tentaverunt me patres vestri in probatione
et viderunt opera mea
9 patres vestri, probaverunt et viderunt
10quadraginta annos.
Propter quod infensus fui generationi huic
et dixi: Semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;

sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam
”.
11 Si introibunt

12Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
13 donec hodie cognominatur
14participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus,
15dum dicitur:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
”.

Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?
16 Quidam enim audientes | Sed non universi qui
Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
17 infensus est | quorum cadavera prostrata sunt in deserto
18Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
19Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

Note al testo

2 in omni domo illius
3 dignus habitus est | habet domus
4 qui autem omnia creavit Deus
6 in domo sua, quae domus | et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
9 patres vestri, probaverunt et viderunt
11 Si introibunt
13 donec hodie cognominatur
16 Quidam enim audientes | Sed non universi qui
17 infensus est | quorum cadavera prostrata sunt in deserto