Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 3,1Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
Nova Vulgata qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
2 in omni domo illius
Nova Vulgata Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
3 dignus habitus est | habet domus
Nova Vulgata Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
4 qui autem omnia creavit Deus
Nova Vulgata 3,5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,
Nova Vulgata Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
6 in domo sua, quae domus | et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
Nova Vulgata
3,7Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus:
Hodie, si vocem eius audieritis,
Nova Vulgata
3,8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,
Nova Vulgata
ubi tentaverunt me patres vestri in probatione
et viderunt opera mea
9 patres vestri, probaverunt et viderunt
Nova Vulgata 3,10quadraginta annos.
Propter quod infensus fui generationi huic
et dixi: Semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
Nova Vulgata
sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam
”.
11 Si introibunt
Nova Vulgata
3,12Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,
Nova Vulgata sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
13 donec hodie cognominatur
Nova Vulgata 3,14participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus,
Nova Vulgata 3,15dum dicitur:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
”.
Nova Vulgata
Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?
16 Quidam enim audientes | Sed non universi qui
Nova Vulgata Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
17 infensus est | quorum cadavera prostrata sunt in deserto
Nova Vulgata 3,18Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
Nova Vulgata 3,19Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.