Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

2 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,
1 si qua societas spiritus si quid viscera
implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes,
2 id ipsum sentientes
3nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.

Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
5 Hoc enim sentite

6qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,

7sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,

8humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.

Propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,
9 nomen super omne nomen

ut in nomine Iesu omne genu flectatur
caelestium et terrestrium et infernorum,
10 omne genu flectat

et omnis lingua confiteatur:
“ Dominus Iesus Christus! ”,
in gloriam Dei Patris.
11 confiteatur quia | in gloria est

12Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.
13 pro bona voluntate
Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
14 Omnia autem facite
ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
15 ut sitis sine querella | in medio nationis
verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
16 verbum vitae continentes
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
17 sed et si immolor | gaudeo et congratulor
idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.
18 et congratulamini mihi

19Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;
20 qui sincera affectione pro vobis
omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.
21 Christi Iesu
Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.
22 Experimentum autem eius cognoscitis
23Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;
confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.
24 et ipse veniam ad vos cito

25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,
quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
26 quoniam quidem omnes
Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
27 verum etiam et mei
28Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
29 illum cum omni gaudio in Domino
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
30 usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

Note al testo

1 si qua societas spiritus si quid viscera
2 id ipsum sentientes
5 Hoc enim sentite
9 nomen super omne nomen
10 omne genu flectat
11 confiteatur quia | in gloria est
13 pro bona voluntate
14 Omnia autem facite
15 ut sitis sine querella | in medio nationis
16 verbum vitae continentes
17 sed et si immolor | gaudeo et congratulor
18 et congratulamini mihi
20 qui sincera affectione pro vobis
21 Christi Iesu
22 Experimentum autem eius cognoscitis
24 et ipse veniam ad vos cito
26 quoniam quidem omnes
27 verum etiam et mei
29 illum cum omni gaudio in Domino
30 usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium