Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 15

Evangelium Secundum Ioannem

15 1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
2 tollet eum | purgabit eum
3Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit, et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
6 mittetur foras | colligent eos
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
7 petetis et net
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.
8 ut fructum plurimum
9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
10 sicut et ego
11Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

12Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
13maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
14 si feceritis quae
Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
15 quaecumque audivi
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
16 ut eatis
17Haec mando vobis, ut diligatis invicem.

18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
19 si de mundo fuissetis | quod suum erat
Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
20 mementote sermonis mei
21Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
22Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
23Qui me odit et Patrem meum odit.
24Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.
25 scriptus est quia

26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
27 et vos

Note al testo

2 tollet eum | purgabit eum
6 mittetur foras | colligent eos
7 petetis et net
8 ut fructum plurimum
10 sicut et ego
14 si feceritis quae
15 quaecumque audivi
16 ut eatis
19 si de mundo fuissetis | quod suum erat
20 mementote sermonis mei
25 scriptus est quia
27 et vos