Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 6

Evangelium Secundum Lucam

6 Factum est autem in sabbato cum transiret per sata, et vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
1 in sabbato secundo primo per sata vellebant discipuli
Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ”.
2 dicebant illis
3Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?
4Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ”.
Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”.
5 dicebat illis quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati

Factum est autem in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
6 et in alio sabbato
Observabant autem illum scribae et pharisaei si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.
7 observant autem scribae et pharisaei
8Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit.
9Ait autem ad illos Iesus: “ Interrogo vos si licet sabbato bene facere an male, animam salvam facere an perdere? ”.
Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”. Et fecit, et restituta est manus eius.
10 circumspectis omnibus dixit homini | et extendit et restituta est
11Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.

12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.
13Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum
14 quem cognominavit | Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum
et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes,
15 Mattheum et Thomam, Iacobum Alphei
et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.
16 Iudam Iacobi

Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis,
17 turba discipulorum | et maritimae Tyri et Sidonis
18qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
19Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.

20Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat:
     “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

21Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini.
     Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.

22Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
23Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.

24Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!

Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
     Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
25 qui saturati estis quia esurietis

Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
26 secundum haec faciebant prophetis

27Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;
28benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
29Ei qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas.
30 omni autem petenti | et qui aufert
Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
31 et vos facite
32Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt.
Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Siquidem et peccatores idem faciunt.
33 et peccatores hoc faciunt
Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia.
34 quae gratia est vobis

Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
35 Clem.: mutuum date nihil inde sperantes
Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
36 estote ergo misericordes
Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;
37 Nolite iudicare | nolite condemnare
date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”.
38 confersam et coagitatam et supereffluentem

Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
39 Dicebat autem

40Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.

41Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?
Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui.
42 Et quomodo | festucam de oculo tuo | festucam de oculo fratris tui

Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum.
43 quae facit fructus malos | neque arbor mala
44Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.
Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
45 de bono thesauro cordis sui | os loquitur

46Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico?
Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
47 cui similis est
similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere, bene enim aedificata erat.
48 posuit fundamenta | fundata enim erat supra petram
Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento, in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ”.
49 et continuo concidit

Note al testo

1 in sabbato secundo primo per sata vellebant discipuli
2 dicebant illis
5 dicebat illis quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati
6 et in alio sabbato
7 observant autem scribae et pharisaei
10 circumspectis omnibus dixit homini | et extendit et restituta est
14 quem cognominavit | Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum
15 Mattheum et Thomam, Iacobum Alphei
16 Iudam Iacobi
17 turba discipulorum | et maritimae Tyri et Sidonis
25 qui saturati estis quia esurietis
26 secundum haec faciebant prophetis
30 omni autem petenti | et qui aufert
31 et vos facite
33 et peccatores hoc faciunt
34 quae gratia est vobis
35 Clem.: mutuum date nihil inde sperantes
36 estote ergo misericordes
37 Nolite iudicare | nolite condemnare
38 confersam et coagitatam et supereffluentem
39 Dicebat autem
42 Et quomodo | festucam de oculo tuo | festucam de oculo fratris tui
43 quae facit fructus malos | neque arbor mala
45 de bono thesauro cordis sui | os loquitur
47 cui similis est
48 posuit fundamenta | fundata enim erat supra petram
49 et continuo concidit