Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 2

Evangelium Secundum Marcum

2 1Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.
Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
2 non caperet neque ad ianuam
Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
3 et venerunt
Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
4 patefacientes | submiserunt
Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”.
5 tibi peccata

6Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:
7Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.
8Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
9 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”?
9 tibi peccata
10Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata — ait paralytico — :
11Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”.
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”.
12 Et statim ille surrexit et sublato | honorificarent Deum dicentes quia

13Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
14Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum.
Et factum est cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum.
15 qui et sequebantur
Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”.
16 manducat et bibit magister vester?
Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.
17 Hoc audito Iesus

Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”.
18 et pharisaeorum
Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
19 possunt filii nuptiarum
20venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.
21 aufert supplementum | et maior scissura
Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”.
22 et vinum effunditur et utres peribunt | in utres novos mitti debet

Et factum est cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.
23 factum est iterum |et discipuli | et vellere
24Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”.

25Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”.
26 et dedit eis
27Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;

28itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.

Note al testo

2 non caperet neque ad ianuam
3 et venerunt
4 patefacientes | submiserunt
5 tibi peccata
9 tibi peccata
12 Et statim ille surrexit et sublato | honorificarent Deum dicentes quia
15 qui et sequebantur
16 manducat et bibit magister vester?
17 Hoc audito Iesus
18 et pharisaeorum
19 possunt filii nuptiarum
21 aufert supplementum | et maior scissura
22 et vinum effunditur et utres peribunt | in utres novos mitti debet
23 factum est iterum |et discipuli | et vellere
26 et dedit eis