Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 18

Evangelium Secundum Matthaeum

18 1In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”.
Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum
2 advocans Iesus parvulum
3et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
5Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

6Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
7Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!

8Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

10Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.
 
11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat

12Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit?
13Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.

14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.

Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;
15 vade et corripe |lucratus eris
si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;
16 Si autem non te audierit
quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
17 si autem et ecclesiam non audierit
Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.
18 erunt ligata et in caelo | soluta et in caelo

Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.
19 dico vobis quia si duo
20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ”.

Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ”.
21 accedens Petrus ad eum dixit
22Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.

23Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
24Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.
Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.
25 et uxorem eius et filios
Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”.
26 Procidens autem servus ille orabat eum
27Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: "Redde, quod debes!".
Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et reddam tibi".
29 Et procidens conservus eius | et omnia reddam tibi
30Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.

31Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant.
Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: "Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me;
32 omne debitum dimisi
non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?".
33 non ergo oportuit
34Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
35Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.

Note al testo

2 advocans Iesus parvulum
11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat
15 vade et corripe |lucratus eris
16 Si autem non te audierit
17 si autem et ecclesiam non audierit
18 erunt ligata et in caelo | soluta et in caelo
19 dico vobis quia si duo
21 accedens Petrus ad eum dixit
25 et uxorem eius et filios
26 Procidens autem servus ille orabat eum
29 Et procidens conservus eius | et omnia reddam tibi
32 omne debitum dimisi
33 non ergo oportuit