Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 7

Ecclesiastes

7
1Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,

et dies mortis die nativitatis.

2Melius est ire ad domum luctus

quam ad domum convivii;

in illa enim finis cunctorum hominum,

et vivens hoc conferet in corde.

3Melior est tristitia risu,

quia per tristitiam vultus corrigitur animus.

4Cor sapientium in domo luctus,

et cor stultorum in domo laetitiae.

5Melius est a sapiente corripi

quam laetari stultorum canticis,

6quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,

sic risus stulti.

Sed et hoc vanitas.

7Quia calumnia stultum facit sapientem,

et munus cor insanire facit.

8«Melior est finis negotii quam principium,

melior est patiens arrogante».

9Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
10Ne dicas: «Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?». Non enim ex sapientia interrogas de hoc.
11Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem.
12Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
13Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit.
14In die bona fruere bonis et in die mala considera: Sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.

15Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.

16Noli esse nimis iustus

neque sapiens supra modum!

Cur te perdere vis?

17Ne agas nimis impie

et noli esse stultus!

Cur mori debeas in tempore non tuo?

18Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat.
19Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis.
20Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.
21Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
22scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.

23Cuncta tentavi in sapientia, dixi: «Sapiens efficiar».
24Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam?

25Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam.
26Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa.
27Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
28quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni:

Hominem de mille unum repperi,
mulierem ex omnibus non inveni.

29Ecce solummodo hoc inveni:

Quod fecerit Deus hominem rectum,

et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.