Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 33

Iob

33
1Audi igitur, Iob, eloquia mea

et omnes sermones meos ausculta.

2Ecce aperui os meum,

loquatur lingua mea in faucibus meis.

3Ex recto corde sermones mei sunt,

et sententiam puram labia mea loquentur.

4Spiritus Dei fecit me,

et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

5Si potes, responde mihi,
praepara te coram me et consiste.

6Ecce ego sicut tu coram Deo sum

et de eodem luto abscissus sum et ego.

7Verumtamen terror meus non te terreat,

et onus meum non sit tibi grave.

8Dixisti ergo in auribus meis,

et vocem verborum tuorum audivi:

9“Mundus sum ego et absque delicto;

immaculatus, et non est iniquitas in me.

10Quia querelas in me repperit,

ideo arbitratus est me inimicum sibi;

11posuit in nervo pedes meos,

custodivit omnes semitas meas”.

12Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi,

quia maior est Deus homine.

13Quare adversus eum contendis,

quod non ad omnia verba responderit tibi?

14Semel loquitur Deus,

et secundo idipsum non repetit.

15Per somnium in visione nocturna,

quando irruit sopor super homines,

et dormiunt in lectulo,

tunc aperit aures virorum

et in visionibus terret eos,
16 In visionibus – Lege cum Gr bemōra’im vel bemar’im; TM «in castigationibus eorum»

17ut avertat hominem ab his, quae facit,

et liberet eum de superbia,

18eruens animam eius a fovea

et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.

Increpat quoque per dolorem in lectulo,

et tremitus ossium eius continuus.
19 Tremitus – Significatio verbi rîb desumitur ex lingua Accadica

20Abominabilis ei fit in vita sua panis,

et animae illius cibus ante desiderabilis.

21Tabescet caro eius in conspectu,

et ossa, quae non videbantur, nudabuntur.

22Appropinquavit corruptioni foveae,

et vita illius mortiferis sedibus.

23Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres,

ut annuntiet homini aequitatem,

24miserebitur eius et dicet:

“Libera eum, ut non descendat in foveam;

inveni, in quo ei propitier”.

25Revirescet caro eius plus quam in iuventute,

revertetur ad dies adulescentiae suae.

26Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit;

et videbit faciem eius in iubilo,

et reddet homini iustitiam suam.

Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti

et non debui satisfacere.
27 Canit ad – Lege šir a verbo šîr; TM inf. qal iāšōr a iāšar

28Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam,

sed vivens lucem videret”.

29Ecce haec omnia operatur Deus

duobus, tribus vicibus cum homine,

30ut revocet animas eorum a fovea

et illuminet luce viventium.

31Attende, Iob, et audi me
et tace, dum ego loquor.

32Si autem habes quod loquaris, responde mihi;
loquere, volo enim te apparere iustum.

33Quod si non habes, audi me;

tace, et docebo te sapientiam».

Note al testo

16 In visionibus – Lege cum Gr bemōra’im vel bemar’im; TM «in castigationibus eorum»
19 Tremitus – Significatio verbi rîb desumitur ex lingua Accadica
27 Canit ad – Lege šir a verbo šîr; TM inf. qal iāšōr a iāšar